Startseite

Johannes Secundus i. e. Jan Nicolai Everaerts: Basia

 

Johannes Secundus i. e. Jan Nicolai Everaerts: Basia. Berlin: Officina Serpentis, 1921

 

Titelradierung von Marcus Behmer

Johannes Secundus i. e. Jan Nicolai Everaerts:

Basia.

Berlin: Officina Serpentis, 1921.

Kl.Octavo. ca. 158 × 106 mm. [6 weiße], [2], 19, [2], [3 weiße] Seiten. Titelradierung von Marcus Behmer.

Handgefertigter Original-Interimspappband, bezogen mit violett gemustertem Kleisterpapier. Die fliegenden Vorsätze bestehen aus jeweils vier weißen Blättern.

Text in Latein. Eins von nur 150 Exemplaren auf feinem italienischem Bütten mit Wasserzeichen Hirsch, darunter ‚P’, Gesamtauflage 175 Exemplare. Gesetzt durch Margarete Hoffmann in der Elzevier-Antiqua von Genzsch & Heyse zu Hamburg, Druck von E. W. & E. H. Tieffenbach. Das Buch wurde durch den Ernst Rowohlt Verlag zu Berlin ausgeliefert.
¶ Die „Basia“ des neulateinischen niederländischen Dichters Jan Nicolai Everaerts (1511-1536) erschienen erstmals 1539, die Ausgaben Lyon 1536 und Paris 1538 scheinen unbelegt: in 19 Gedichten verschiedener Versmaße wird in Nachfolge Catulls das Küssen thematisiert, u. a. natürliche Fruchtbarkeit, Arithmetik, als Nahrungs- und Heilquelle, als Ursache von Verwundungen oder Tod, als Mittel zum Seelentausch. Daneben finden sich Elemente des Neuplatonismus und des Petrarkismus. Cf. ADB XXXIII,524-525.

Einbandrücken nachgedunkelt, sonst gut. Innen frisches, schönes Exemplar.

Original boards. One of 150 copies, of a total edition of 175. Spine slightly browned, else fine.

Rodenberg 112 – Backe/Köppen 47 – Behmer: Œuvre-gravé B 277 – Hayn/Gotendorf IX,543 – Bibliographien.

 

Basium 1

Cum Venus Ascanium super alta Cythera tulisset,
  sopitum teneris imposuit violis,
albarum nimbos circumfuditque rosarum,
  et totum liquido sparsit odore locum:
mox veteres animo revocavit Adonidis ignes,
  notus et irrepsit ima per ossa calor.
O, quoties voluit circumdare colla nepotis!
  O, quoties, „Talis,“ dixit, „Adonis erat“!
Sed placidam pueri metuens turbare quietem
  fixit vicinis basia mille rosis.
Ecce calent illæ, cupidæque per ora Diones
  aura susurranti flamine lenta subit.
Quotque rosas tetigit, tot basia nata repente
  gaudia reddebant multiplicata deæ.
At Cytherea, natans niveis per nubila cycnis,
  ingentis terræ coepit obire globum.
Triptolemique modo, fecundis oscula glebis
  sparsit, et ignotos ter dedit ore sonos.
Inde seges felix nata est mortalibus ægris,
  inde medela meis unica nata malis.
Salvete æternum, miseræ moderamina flammæ,
  Humida de gelidis Basia nata rosis.
En ego sum, vestri quo Vate canentur honores,
  nota Medusæi dum iuga montis erunt,
et memor æneadum, stirpisque disertus amatæ,
  mollia Romulidum verba loquetur Amor.

Basium 2

Vicina quantum vitis lascivit in ulmo,
  et tortiles per ilicem
bracchia proceram stringunt immensa corymbi,
  tantum, Neæra, si queas
in mea nexilibus proserpere colla lacertis;
  tali, Neæra, si queam
candida perpetuum nexu tua colla ligare,
  iungens perenne basium;
tunc me nec Cereris, nec amici cura Lyæi,
  soporis aut amabilis,
Vita, tuo de purpureo divelleret ore:
  sed mutuis in osculis
defectos, ratis una duos portaret amantes
  ad pallidam Ditis domum.
Mox per odoratos campos, et perpetuum ver,
  produceremur in loca,
semper ubi, antiquis in amoribus, Heroinæ
  Heroas inter nobiles,
aut ducunt choreas, alternave carmina lætæ
  in valle cantant myrtea;
qua violisque, rosisque, et flavicomis narcissis
  umbraculis trementibus,
illudit lauri nemus, et crepitante susurro
  tepidi suave sibilant
æternum Zephyri, nec vomere saucia tellus
  fecunda solvit ubera.
Turba beatorum nobis assurgeret omnis;
  inque herbidis sedilibus
inter Mæonidas prima nos sede locarent;
  Nec ulla amatricum Iovis
prærepto cedens indignaretur honore,
  nec nata Tyndaris Iove.

Basium 3

Da mihi suaviolum, dicebam, blanda puella;
  libasti labris mox mea labra tuis.
Inde, velut presso qui territus angue resultat,
  ora repente meo vellis ab ore procul.
Non hoc suaviolum dare, Lux mea, sed dare tantum
  est desiderium flebile suavioli.

Basium 4

Non dat basia, dat Neæra nectar,
dat rores animæ suaveolentes,
dat nardumque, thymumque, cinnamumque,
et mel, quale iugis legunt Hymetti,
aut in Cecropiis apes rosetis,
atque hinc virgineis et inde ceris
sæptum vimineo tegunt quasillo.
Quæ si multa mihi voranda dentur,
immortalis in iis repente fiam,
magnorumque epulis fruar deorum.
Sed tu munere parce, parce tali,
aut mecum dea fac, Neæra, fias:
non mensas sine te volo deorum:
non si me rutilis præesse regnis,
excluso Iove, di deæque cogant.

Basium 5

Dum me mollibus hinc et hinc lacertis
astrictum premis, imminensque toto
collo, pectore, lubricoque vultu,
dependes humeris, Neæra, nostris:
componensque meis labella labris,
et morsu petis, et gemis remorsa,
et linguam tremulam hinc et inde vibras,
et linguam querulam hinc et inde sugis,
aspirans animæ suavis auram,
mollem, dulcisonam, humidam, meæque
altricem miseræ, Neæra, vitæ:
hauriens animam meam caducam,
flagrantem, nimio vapore coctam,
coctam pectoris impotentis æstu,
eludisque meas, Neæra, flammas
flabro pectoris haurientis æstum;
O, iucunda mei caloris aura:
tunc dico, deus est Amor deorum,
et nullus deus est Amore maior
si quisquam tamen est Amore maior,
tu, tu sola mihi es, Neæra, maior.

Basium 6

De meliore nota bis basia mille paciscens,
  basia mille dedi, basia mille tuli.
Explesti numerum, fateor, iucunda Neæra;
  expleri numero sed nequit ullus amor.
Quis laudet Cererem numeratis surgere aristis?
  Gramen in irrigua quis numeravit humo?
Quis tibi, Bacche, tulit pro centum vota racemis?
  Agricolamve deum mille poposcit apes?
Cum pius irrorat sitientes Iuppiter agros,
  deciduæ guttas non numeramus aquæ.
Sic quoque, cum ventis concussus inhorruit aër,
  sumpsit et irata Iuppiter arma manu,
grandine confusa terras et cærula pulsat,
  securus sternat quot sata, quotve locis.
Seu bona, seu mala sunt, veniunt uberrima cælo:
  maiestas domui convenit illa Iovis.
Tu quoque cum dea sis, diva formosior illa
  concha per æquoreum quam vaga ducit iter,
basia cur numero cælestia dona coërces?
  Nec numeras gemitus, dura puella, meos?
Nec lacrimas numeras, quæ per faciemque sinumque
  duxerunt rivos semper euntis aquæ?
Si numeras lacrimas, numeres licet oscula, sed si
  non numeras lacrimas, oscula ne numeres;
et mihi da, miseri solatia vana doloris,
  innumera innumeris basia pro lacrimis.

Basium 7

Centum basia centies,
centum basia millies,
mille basia millies,
et tot milia millies,
quot guttæ Siculo mari,
  quot sunt sidera cælo,
istis purpureis genis,
istis turgidulis labris,
ocellisque loquaculis,
ferrem continuo impetu,
  o formosa Neæra!
Sed dum totus inhæreo
conchatim roseis genis,
conchatim rutilis labris,
ocellisque loquaculis,
non datur tua cernere
labra, non roseas genas,
ocellosque loquaculos,
  molles nec mihi risus;
qui, velut nigra discutit
cælo nubila Cynthius,
pacatumque per æthera
gemmatis in equis micat,
  flavo lucidus orbe,
sic nutu eminus aureo
et meis lacrimas genis,
et curas animo meo,
  et suspiria pellunt.
Heu, quæ sunt oculis meis
nata proelia cum labris?
Ergo ego mihi vel Iovem
rivalem potero pati?
Rivales oculi mei
  non ferunt mea labra.

Basium 8

Quis te furor, Neæra,
inepta, quis iubebat
sic involare nostram,
sic vellicare linguam
ferociente morsu?
An, quas tot unus abs te
pectus per omne gesto
penetrabiles sagittas,
parum videntur; istis
ni dentibus protervis,
exerceas nefandum
membrum nefas in illud,
quo sæpe sole primo,
quo sæpe sole sero,
quo per diesque longas,
noctesque amarulentas,
laudes tuas canebam?
Hæc est, iniqua, nescis?
Hæc illa lingua nostra est,
quæ tortiles capillos,
quæ pactulos ocellos,
quæ lacteas papillas,
quæ colla mollicella
venustulæ Neæræ,
molli per astra versu,
ultra Iovis calores,
cælo incidente, vexit:
quæ te meam salutem,
quæ te meamque vitam,
animæ meæque florem,
et te meos amores,
et te meos lepores,
et te meam Dionen,
et te meam columbam,
albamque turturillam,
Venere invidente, dixit.
An vero, an est id ipsum
quod te iuvat, superba,
inferre vulnus illi,
quam læsione nulla,
formosa, posse nosti
ira tumere tanta,
quin semper hos ocellos,
quin semper hæc labella,
et, qui sibi salaces
malum dedere dentes,
inter suos cruores
balbutiens recantet?
O, vis superba formæ!

Basium 9

Non semper udum da mihi basium,
nec iuncta blandis sibila risibus,
  nec semper in meum recumbe
    implicitum moribunda collum.

Mensura rebus est sua dulcibus.
Ut quodque mentes suavius afficit,
  fastidium sic triste secum
    limite proximiore ducit.

Cum te rogabo ter tria basia,
tu deme septem, nec nisi da duo,
  utrumque nec longum nec udum:
    qualia teligero Diana

dat casta fratri, qualia dat patri
experta nullos nata Cupidines;
  mox e meis lasciva ocellis
    curre procul natitante planta.

Et te remotis in penetralibus,
et te latebris, abdito in intimis,
  sequar latebras usque in imas,
    in penetrale sequar repostum;

prædamque victor fervidus in meam
utrimque heriles iniiciens manus,
  raptabo ut imbellem columbam
    unguibus accipiter recurvis.

Tu deprecantes victa dabis manus,
hærensque totis pendula bracchiis,
  placare me septem iocosis
    basiolis cupies inepta.

Errabis; illud crimen ut eluam,
septena iungam basia septies,
  atque hoc catenatis lacertis
    impediam fugitiva collum;

dum, persolutis omnibus osculis,
iurabis omnes per Veneres tuas,
  te sæpius poenas easdem
    crimine velle pari subire.

Basium 10

Non sunt certa meam moveant quæ basia mentem,
  uda labris udis conseris, uda iuvant;
nec sua basiolis non est quoque gratia siccis,
  fluxit ab his tepidus sæpe sub ossa vapor.
Dulce quoque est oculis nutantibus oscula ferre,
  auctoresque sui demeruisse mali:
sive genis totis, totive incumbere collo,
  seu niveis umeris, seu sinui niveo,
et totas livore genas, collumque notare,
  candidulosque humeros, candidulumque sinum;
seu labris querulis titubantem sugere linguam,
  et miscere duas iuncta per ora animas,
inque peregrinum diffundere corpus utramque,
  languet in extremo cum moribundus amor.
Me breve, me longum capiet, laxumque, tenaxque,
  seu mihi das, seu do, lux, tibi basiolum.
Qualia sed sumes, nunquam mihi talia redde:
  diversis varium ludat uterque modis.
At quem deficiet varianda figura priorem,
  legem submissis audiat hanc oculis,
ut, quot utrimque prius data sint, tot basia solus
  dulcia victori det, totidemque modis.

Basium 11

Basia lauta nimis quidam me iungere dicunt,
  qualia rugosi non didicere patres.
Ergo, ego cum cupidis stringo tua colla lacertis,
  Lux mea, basiolis immoriorque tuis,
anxius exquiram quid de me quisque loquatur?
  Ipse quis, aut ubi sim, vix meminisse vacat.
Audiit, et risit formosa Neæra, meumque
  hinc collum nivea cinxit et inde manu;
basiolumque dedit, quo non lascivius umquam
  inseruit Marti Cypria blanda suo;
et, „quid,“ ait, „metuis turbæ decreta severæ?
  Causa meo tantum competit ista foro.“

Basium 12

Quid vultus removetis hinc pudicos,
matronæque, puellulæque castæ?
Non hic furta deum iocosa canto,
monstrosasve libidinum figuras;
nulla hic carmina mentulata, nulla
quæ non discipulos ad integellos
hirsutus legat in schola magister.
Inermes cano basiationes,
castus Aonii chori sacerdos.
Sed vultus adhibent modo huc protervos
matronæque, puellulæque cunctæ,
ignari quia forte mentulatum
verbum diximus, evolante voce.
Ite hinc, ite procul, molesta turba,
matronæque, puellulæque turpes;
quanto castior est Neæra nostra,
quæ certe sine mentula libellum
mavult, quam sine mentula poetam.

Basium 13

Languidus e dulci certamine, Vita, iacebam
  exanimis, fusa per tua colla manu.
Omnis in arenti consumptus spiritus ore
  flamine non poterat cor recreare novo.
Iam Styx ante oculos, et regna carentia sole,
  luridaque annosi cymba Charontis erat:
cum tu suaviolum educens pulmonis ab imo
  afflasti siccis irriguum labiis:
suaviolum Stygia quod me de valle reduxit,
  et iussit vacua currere nave senem.
Erravi, vacua non remigat ille carina,
  flebilis ad manes iam natat umbra mea.
Pars animæ, mea Vita, tuæ hoc in corpore vivit,
  et dilapsuros sustinet articulos;
quæ tamen impatiens in pristina iura reverti
  sæpe per arcanas nititur ægra vias.
Ac, nisi dilecta per te foveatur ab aura,
  iam collabentes deserit articulos.
Ergo age, labra meis innecte tenacia labris,
  assidueque duos spiritus unus alat;
donec, inexpleti post tædia sera furoris,
  unica de gemino corpore vita fluet.

Basium 14

Quid profers mihi flammeum labellum?
Non te, non volo basiare, dura,
duro marmore durior Neæra.
Tanti istas ego ut osculationes
imbelles faciam, superbe, vestras,
ut, nervo toties rigens supino,
pertundam tunicas meas, tuasque;
et, desiderio furens inani,
tabescam, miser, æstuante vena?
Quo fugis? Remane, nec hos ocellos,
nec nega mihi flammeum labellum:
Te iam, te volo basiare, mollis,
molli mollior anseris medulla.

Basium 15

Adducto puer Idalius post tempora nervo
  stabat in exitium, pulchra Neæra, tuum.
Cum frontem, sparsosque videns in fronte capillos,
  luminaque argutis irrequieta notis,
flammeolasque genas, et dignas matre papillas,
  iecit ab ambigua tela remissa manu:
inque tuas cursu effusus pueriliter ulnas,
  mille tibi fixit basia, mille modis,
quæ succos tibi myrteolos, Cypriosque liquores
  pectoris afflarunt usque sub ima tui;
iuravitque deos omnes, Veneremque parentem,
  nil tibi post umquam velle movere mali.
Et miremur adhuc cur tam tua basia fragrent?
  Duraque cur miti semper amore vaces?

Basium 16

Latonæ niveo sidere blandior,
et stella Veneris pulchrior aurea,
  da mi basia centum,
  da tot basia, quot dedit

vati multivolo Lesbia, quot tulit;
quot blandæ veneres, quotque cupidines
  et labella pererrant,
  et genas roseas tuas;

quot vitas oculis, quotque neces geris,
quot spes, quotque metus, quotque perennibus
  mista gaudia curis,
  et suspiria amantium.

Da, quam multa meo spicula pectori
insevit volucris dira manus dei:
  et quam multa pharetra
  conservavit in aurea.

Adde et blanditias, verbaque publica,
et cum suavicrepis murmura sibilis,
  risu non sine grato,
  gratis non sine morsibus.

Quales Chaoniæ garrula motibus
alternant tremulis rostra columbulæ,
  cum se dura remittit
  primis bruma Favoniis.

Incumbensque meis mentis inops genis,
huc illuc oculos volve natatiles,
  exsanguemque lacertis
  dic te sustineam meis.

Stringam nexilibus te te ego bracchiis,
frigentem calido pectore comprimam
  et vitam tibi longi
  reddam afflamine basii;

Donec succiduum me quoque spiritu
istis roscidulis linquet in osculis,
  labentemque lacertis,
  dicam, collige me tuis.

Stringes nexilibus me, mea, bracchiis,
mulcebis tepido pectore frigidum,
  et vitam mihi longi af-
  flabis rore suavii.

Sic ævi, mea Lux, tempora floridi
carpamus simul; en iam miserabiles
  curas ægra senectus
  et morbos trahet, et necem.

Basium 17

Qualem purpureo diffundit mane colorem
  quæ rosa nocturnis roribus immaduit;
matutina rubent Dominæ sic oscula nostræ,
  basiolis, longa nocte, rigata meis:
quæ circum facies niveo candore coronat,
  virginis ut violam cum tenet alba manus.
Tale novum seris cerasum sub floribus ardet,
  æstatemque, et ver cum simul arbor habet.
Me miscrum! quare, cum flagrantissima iungis
  oscula, de thalamo cogor abire tuo?
O, saltem labris serva hunc, formosa, ruborem,
  dum tibi me referet noctis opaca quies.
Si tamen interea cuiusquam basia carpent,
  illa meis fiant pallidiora genis.

Basium 18

Cum labra nostræ cerneret puellæ,
inclusa circo candidæ figuræ,
ut si quis ornet, arte curiosa,
corallinis eburna signa baccis,
flevisse fertur Cypris et gemendo
lascivientes convocasse Amores,
et „quid iuvat,“ dixisse, „purpuratis
vicisse in Ida Palladem labellis,
et pronubam magni Iovis sororem,
sub arbitro pastore; cum Neæra
hæc antecellat arbitro Poeta?
At vos furentes ite in hunc poetam,
et dira plenis tela de pharetris
in illius medullulas tenellas,
pectusque per, iecurque per iocosum,
distringite acres perstrepente cornu.
At illa nullo pertepescat igne,
sed tacta pectus plumbea sagitta,
torpescat imas congelata venas.“
Evenit, imis uror in medullis,
et torrido iecur liquescit igne:
tu fulta pectus asperis pruinis
et caute, quales aut maris Sicani,
aut Adriæ unda tundit æstuosa,
secura ludis impotentem amantem.
Ingrata! propter ista labra rubra
laudata plector? Heu, misella, nescis
cur oderis: nec ira quid deorum
effrena possit, et furor Diones.
Duros remitte, mollicella, fastus;
istoque dignos ore sume mores;
et, quæ meorum causa sunt dolorum,
mellita labris necte labra nostris;
haurire possis ut mei pusillum
præcordiis ex intimis veneni,
et mutuis languere victa flammis.
At nec deos, nec tu time Dionen:
formosa divis imperat puella.

Basium 19

Mellilegæ volucres, quid adhuc thyma cana, rosasque,
  et rorem vernæ nectareum violæ
lingitis; aut florem late spirantis anethi?
  Omnes ad dominæ labra venite meæ.
Illa rosas spirant omnes, thymaque omnia sola,
  et succum vernæ nectareum violæ.
Inde procul dulces auræ funduntur anethi,
  narcissi veris illa madent lacrimis,
Oebaliique madent iuvenis fragrante cruore,
  qualis uterque liquor cum cecidisset erat,
Nectareque ætherio medicatus, et aëre puro,
  impleret fetu versicolore solum.
Sed me, iure meo libantem mellea labra,
  ingratæ socium ne prohibete favis.
Non etiam totas avidæ distendite cellas,
  arescant dominæ ne semel ora meæ,
basiaque impressans siccis sitientia labris,
  garrulus indicii triste feram pretium.
Heu, non et stimulis compungite molle labellum:
  ex oculis stimulos vibrat et illa pares.
Credite, non ullum patietur vulnus inultum:
  leniter innocuæ mella legatis apes.